I have blogged various versions of this in English with excruciating backings.
This is the Latin version of this Eucharistic hymn by Thomas Quinas set to PLAINSONG ADORO TE [1], for which de Luca gives his own arrangement.
Which I can predictably do little with in BIAB:
1 Adoro te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subjicit,
Quia te contemplans totum deficit.2 Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo Veritátis verius.3 In Cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens.4 Plagas, sicut Thomas, non intueor:
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.5 O memoriale mortis Domini,
Panis vivus, vitam praestans homini,
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.6 Pie pelicane, Jesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cujus una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.7 Jesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio:
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
This is the basic chant:

This is John de Luca’s arrangement, would any organist like to comment on it for our benefit?
It does best unaccompanied I guess, although the strings and guitar work OK.
